Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

39 (In finem, ipsi Idithun, canticum David.) Dixi : Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

2 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est.

3 Concaluit cor meum intra me ; et in meditatione mea exardescet ignis.

4 Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.

5 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

6 Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur. Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.

7 Et nunc quæ est exspectatio mea ? Nonne Dominus ? Et substantia mea apud te est.

8 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. Opprobrium insipienti dedisti me.

9 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti.

10 Amove a me plagas tuas.

11 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus. Propter iniquitatem corripuisti hominem ; et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Verumtamen vane conturbatur omnis homo.

12 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei.

13 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit