Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

30 (Psalmus cantici, in dedicatione domus David.) Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.

2 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

3 Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.

4 Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.

5 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus. Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.

6 Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum.

7 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

8 Ad te, Domine, clamabo ; et ad Deum meum deprecabor.

9 Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ?

10 Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus.

11 Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia,

12 Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit