Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

29 (Psalmus David) In consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei ; afferte Domino filios arietum.

2 Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.

3 Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit ; Dominus super aquas multas.

4 Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia.

5 Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani ;

6 Et comminuet eas tanquam vitulum Libani ; et dilectus quemadmodum filius unicornium.

7 Vox Domini intercidentis flammam ignis ;

8 Vox Domini concutientis desertum, et commovebit Dominus desertum Cades.

9 Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa ; et in templo ejus omnes dicent gloriam.

10 Dominus diluvium inhabitare facit ; et sedebit Dominus rex in æternum.

11 Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit