Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

28 (Psalmus ipsi David.) Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me ! ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis.

5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos.

6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.

7 Dominus adjutor meus, et protector meus ; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Et refloruit caro mea ; et ex voluntate mea confitebor ei.

8 Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est.

9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit