Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

26 (In finem. Psalmus David.) Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum ; et in Domino sperans non infirmabor.

2 Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.

3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.

4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.

5 Odivi ecclesiam malignantium ; et cum impiis non sedebo.

6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine,

7 Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.

8 Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.

9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam ;

10 In quorum manibus iniquitates sunt ; dextera eorum repleta est muneribus.

11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.

12 Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit