Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

23 (Psalmus David.) Dominus regit me, et nihil mihi deerit.

2 In loco pascuæ ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me,

3 Animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum.

4 Nam, etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.

5 Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum. Et calix meus inebrians quam præclarus est !

6 Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ, et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit