Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

21 (In finem. Psalmus David.) Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.

2 Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.

3 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.

4 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in seculum, et in seculum seculi.

5 Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.

6 Quoniam dabis eum in benedictionem in seculum seculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.

7 Quoniam rex sperat in Domino ; et in misericordia Altissimi non commovebitur.

8 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.

9 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui ; Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.

10 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,

11 Quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.

12 Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.

13 Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit