Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

20 (In finem. Psalmus David.) Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob.

2 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.

3 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.

4 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

5 Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.

6 Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo ; in potentatibus salus dexteræ ejus.

7 Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

8 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt nos autem surreximus, et erecti sumus.

9 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit