Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

19 (In finem. Psalmus David.) Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.

2 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

3 Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.

4 In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.

5 In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam.

6 A summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.

7 Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.

8 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ; præceptum Domini lucidum ; illuminans oculos.

9 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum seculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,

10 Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum ; et dulciora super mel et favum.

11 Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa.

12 Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ;

13 Et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.

14 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei ; et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit