Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

17 (Oratio David.) Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.

2 De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates.

3 Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.

4 Ut non loquatur os meum opera hominum, propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.

5 Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.

6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.

7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.

8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me,

9 A facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ;

10 Adipem suum concluserunt ; os eorum locutum est superbiam.

11 Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram.

12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.

13 Exsurge, Domine ; præveni eum, et supplanta eum ; eripe animam meam ab impio, frameam tuam

14 Ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.

15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit