Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

16 (Tituli inscriptio ipsi David.) Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.

2 Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.

3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.

4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum ; postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus ; nec memor ero nominum eorum per labia mea.

5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei. Tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

6 Funes ceciderunt mihi in præclaris ; etenim hæreditas mea præclara est mihi.

7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.

8 Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear.

9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe.

10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

11 Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit