Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

150 (Alleluja.) Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.

2 Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

3 Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara.

4 Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.

5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.

6 Omnis spiritus laudet Dominum. Alleluja.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit