Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

149 Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum !

2 Lætetur Israel in eo qui fecit eum ! et filii Sion exsultent in rege suo !

3 Laudent nomen ejus in choro ! in tympano et psalterio psallant ei !

4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.

5 Exultabunt sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis.

6 Exaltationes Dei in gutture eorum ; et gladii ancipites in manibus eorum,

7 Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis ;

8 Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ;

9 Ut faciant in eis judicium conscriptum. Gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit