Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

148 (Alleluja.) Laudate Dominum, de cælis ; laudate eum in excelsis.

2 Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus.

3 Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen.

4 Laudate eum, cœli cœlorum ; et aquæ omnes quæ super cœlos sunt,

5 Laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.

6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi. Præceptum posuit, et non præteribit.

7 Laudate Dominum, de terra : dracones et omnes abyssi ;

8 Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ;

9 Montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ;

10 Bestiæ, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatæ.

11 Reges terræ et omnes populi, principes et omnes judices terræ,

12 Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini,

13 Quia exaltatum est nomen ejus solius.

14 Confessio ejus super cœlum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit