Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

147 (Alleluja.) Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio !

2 Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israelis congregabit ;

3 Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ;

4 Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.

5 Magnus Dominus noster ; et magna virtus ejus ; et sapientiæ ejus non est numerus.

6 Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram.

7 Præcinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara.

8 Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam ; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum ;

9 Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.

10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.

11 Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.

12 (Alleluja.) Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion.

13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.

14 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.

15 Qui emittit eloquium suum terræ, velociter currit sermo ejus.

16 Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit.

17 Mittit crystallum suam sicut buccellas. Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?

18 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea. Flabit spiritus ejus ; et fluent aquæ.

19 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel.

20 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit