Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

142 (Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.) Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Dominum deprecatus sum.

2 Effundo in conspectu ejus orationem meam ; et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

3 In deficiendo ex me spiritum meum ; et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.

4 Considerabam ad dexteram, et videbam ; et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me ; et non est qui requirat animam meam.

5 Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

6 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

7 Educ de custodia animam meam, ad confitendum nomini tuo. Me exspectant justi donec retribuas mihi.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit