Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER V
(Versiculus)

141 Psalmus David. Domine, clamavi ad te ; exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.

2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ! elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum !

3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.

4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem ; et non communicabo cum electis eorum.

5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me ; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum ;

6 Absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.

7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram ; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei, in te speravi, non auferas animam meam.

9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiaculo ejus peccatores. Singulariter sum ego, donec transeam.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 140. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 140. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit