Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

140 (In finem. Psalmus David.) Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.

2 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.

3 Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum.

4 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos.

5 Absconderunt superbi laqueum mihi ; et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter scandalum posuerunt mihi.

6 Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.

7 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.

8 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori ; cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.

9 Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos.

10 Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos ; in miseriis non subsistent.

11 Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu.

12 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.

13 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo ; et habitabunt recti cum vultu tuo.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit