Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

136 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.

2 Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.

5 Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus.

6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.

7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus :

8 Solem, in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus ;

9 Lunam et stellas, in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.

10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus.

11 Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus ;

12 In manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus.

13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus ;

14 Et eduxit Israel per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus ;

15 Et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus.

16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus.

17 Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus.

18 Et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus ;

19 Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus ;

20 Et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus ;

21 Et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus ;

22 Hæreditatem Israel, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus.

23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus ;

24 Et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus.

25 Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.

26 Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit