Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

13 (In finem. Psalmus David.) Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ?

2 Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem ?

3 Usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?

4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;

5 Ne quando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;

6 Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit