Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

128 (Canticum graduum.) Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus !

2 Labores manuum tuarum quia manducabis ; beatus es, et bene tibi erit.

3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ. Filii tui, sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ.

4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.

5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ ;

6 Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel !



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit