Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

127 (Canticum graduum Salomonis.) Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.

2 Vanum est vobis ante lucem surgere. Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,

3 Ecce hæreditas Domini, filii, merces, fructus ventris.

4 Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum.

5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis ! non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit