Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

126 (Canticum graduum.) In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.

2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis.

3 Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes.

4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.

5 Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent.

6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit