Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

125 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion. Non commovebitur in æternum, qui habitat.

2 In Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in seculum.

3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum, ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,

4 Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel !



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit