Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

124 (Canticum graduum.) Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel :

2 Nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos,

3 Forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos,

4 Forsitan aqua absorbuisset nos.

5 Torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum !

7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit