Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

123 (Canticum graduum.) Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.

2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ ; ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ;

4 Quia multum repleta est anima nostra, opprobrium abundantibus, et despectio superbis.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit