Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

121 (Canticum graduum.) Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.

3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.

4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.

5 Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.

6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

7 Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus !

8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in seculum !



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit