Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

120 (Canticum graduum.) Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.

3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?

4 Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus desolatoriis.

5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! Habitavi cum habitantibus Cedar.

6 Multum incola fuit anima mea.

7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit