Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

12 (In finem pro octava. Psalmus David.) Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

2 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

3 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam !

4 Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt, quis noster dominus est ?

5 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.

6 Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.

7 Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.

8 In circuitu impii ambulant. Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit