Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

114 (Alleluja.) In exitu Israel de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro.

2 Facta est Judæa sanctificatio ejus, Israel potestas ejus.

3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.

4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? Et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

6 Montes, exsultastis sicut arietes ? et, colles, sicut agni ovium ?

7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob.

8 Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit