Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

111 (Alleluja.) Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo in consilio justorum, et congregatione.

2 Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus.

3 Confessio et magnificentia opus ejus ; et justitia ejus manet in seculum seculi.

4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus ;

5 Escam dedit timentibus se. Memor erit in seculum testamenti sui ;

6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,

7 Ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.

8 Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in seculum seculi, facta in veritate et æquitate.

9 Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.

10 Initium sapientiæ timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Laudatio ejus manet in seculum seculi.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit