Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

110 (Psalmus David.) Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion ; dominare in medio inimicorum tuorum.

3 Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus sanctorum. Ex utero ante luciferum genui te.

4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.

5 Dominus a dextris tuis ; confregit in die iræ suæ reges.

6 Judicabit in nationibus ; implebit ruinas ; conquassabit capita in terra multorum.

7 De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit