Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

11 (In finem. Psalmus David.) In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ?

2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.

3 Quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit ?

4 Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebræ ejus interrogant filios hominum.

5 Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem odit animam suam.

6 Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

7 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit ; æquitatem vidit vultus ejus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit