Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER V

108 (Canticum Psalmi ipsi David.) Paratum cor meum, Deus ! paratum cor meum. Cantabo, et psallam in gloria mea.

2 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.

3 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus,

4 Quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

5 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua,

6 Ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

7 Deus locutus est in sancto suo. Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.

8 Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ;

9 Moab lebes spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt.

10 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?

11 Nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?

12 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

13 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit