Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER IV

100 (Psalmus in confessione.) Jubilate Deo, omnis terra ;

2 Servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus, in exsultatione.

3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos. Populus ejus, et oves pascuæ ejus.

4 Introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis, confitemini illi. Laudate nomen ejus,

5 Quoniam suavis est Dominus ; in æternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit