Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

8 (In finem pro torcularibus. Psalmus David.) Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! Quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.

2 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

3 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.

4 Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?

5 Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;

6 Et constituisti eum super opera manuum tuarum.

7 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

8 Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.

9 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit