Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

5 (In finem pro ea, quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.) Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.

2 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.

3 Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam.

4 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.

5 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

6 Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus ;

7 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ, introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

8 Domine, deduc me in justitia tua ; propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

9 Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.

10 Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.

11 Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,

12 Quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit