Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

4 (In finem in carminibus. Psalmus David.) Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ ; in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.

2 Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?

3 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

4 Irascimini, et nolite peccare ; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

5 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?

6 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine ; dedisti lætitiam in corde meo.

7 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

8 In pace in idipsum dormiam, et requiescam ; quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit