Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Psalmorum

LIBER I

1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;

2 Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

3 Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo ; et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.

4 Non sic impii, non sic ; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.

5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum :

6 Quoniam novit Dominus viam justorum ; et iter impiorum peribit.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit