Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Sophoniæ


2 Convenite, congregamini gens non amabilis ;

2 Priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.

3 Quærite Dominum, omnes mansueti terræ, qui judicium ejus estis operati ; quærite justum, quærite mansuetum ; si quomodo abscondamini in die furoris Domini.

4 Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum, Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur.

5 Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ; verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum, et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.

6 Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulæ pecorum ;

7 Et erit funiculus ejus, qui remanserit de domo Juda ; ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent ; quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum.

8 Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon ; quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.

9 Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha, siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in æternum ; reliquiæ populi mei diripient eos, et residui gentis meæ possidebunt illos.

10 Hoc eis eveniet pro superbia sua ; quia blasphemaverunt, et magnificati sunt super populum Domini exercituum.

11 Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terræ ; et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium.

12 Sed et vosÆthiopes interfecti gladio meo eritis.

13 Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur ; et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.

14 Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiæ gentium ; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur ; vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus.

15 Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia ; quæ dicebat in corde suo : Ego sum, et extra me non est alia amplius ; quomodo facta est in desertum cubile bestiæ ? omnis, qui transit per eam, sibilabit, et movebit manum suam.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit