Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Proverbiorum


Parabolae Salomonis

10 Filius sapiens lætificat patrem ; filius vero stultus mœstitia est matris suæ.

2 Nil proderunt thesauri impietatis ; justitia vero liberabit a morte.

3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.

4 Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes.

5 Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confusionis.

6 Benedictio Domini super caput justi ; os autem impiorum operit iniquitas.

7 Memoria justi cum laudibus ; et nomen impiorum putrescet.

8 Sapiens corde præcepta suscipit ; stultus cæditur labiis.

9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit.

10 Qui annuit oculo, dabit dolorem ; et stultus labiis verberabitur.

11 Vena vitæ os justi ; et os impiorum operit iniquitatem.

12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas.

13 In labiis sapientis invenitur sapientia ; et virga in dorso ejus qui indiget corde.

14 Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est.

15 Substantia divitis urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum, egestas eorum.

16 Opus justi ad vitam ; fructus autem impii ad peccatum.

17 Via vitæ custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat.

18 Abscondunt odium labia mendacia ; qui profert contumeliam, insipiens est.

19 In multiloquio non deerit peccatum ; qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

20 Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo.

21 Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.

22 Benedictio Domini divites facit ; nec sociabitur eis afflictio.

23 Quasi per risum stultus operatur scelus ; sapientia autem est viro prudentia.

24 Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justis dabitur.

25 Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum.

26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.

27 Timor Domini apponet dies ; et anni impiorum breviabuntur.

28 Exspectatio justorum lætitia ; spes autem impiorum peribit.

29 Fortitudo simplicis via Domini ; et pavor his qui operantur malum.

30 Justus in æternum non commovebitur ; impii autem non habitabunt super terram.

31 Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit.

32 Labia justi considerant placita ; et os impiorum perversa.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit