Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Osee


14 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ; in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur.

2 Convertere Israel ad Dominum Deum tuum ; quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum ; et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra : Dii nostri opera manuum nostrarum, quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee ; quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus ; et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit