Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Osee


10 Vitis frondosa Israel, fructus adæquatus est ei ; secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.

2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt ; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.

3 Quia nunc dicent : Non est rex nobis ; non enim timemus Dominum ; et rex quid faciet nobis ?

4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus ; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.

5 Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ ; quia luxit super eum populus ejus, et æditui ejus super eum exultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.

6 Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori ; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua.

7 Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ.

8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel ; lappa, et tribulus ascendet super aras eorum ; et dicent montibus : Operite nos ; et collibus : Cadite super nos.

9 Ex diebus Gabaa, peccavit Israel, ibi steterunt ; non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.

10 Juxta desiderium meum corripiam eos ; congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.

11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus ; ascendam super Ephraim, arabit Judas, confringet sibi sulcos Jacob.

12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ, innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.

13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii ; quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.

14 Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa.

15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit