Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Osee

(Versiculus)

8 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini ; pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.

2 Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israel.

3 Projecit Israel bonum, inimicus persequetur eum.

4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi ; argentum suum, et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent ;

5 Projectus est vitulus tuus Samaria, iratus est furor meus in eos ; usquequo non poterunt emundari ?

6 Quia ex Israel et ipse est ; artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent ; culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam ; quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

8 Devoratus est Israel ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.

10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos ; et quiescent paulisper ab onere regis, et principum.

11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum.

12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

13 Hostias offerent, immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas ; nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum ; ipsi in Ægyptum convertentur.

14 Et oblitus est Israel factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit