Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Osee


7 Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.

2 Et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum ; nunc circumdederunt eos adinventiones suæ, coram facie mea factæ sunt.

3 In malitia sua lætificaverunt regem ; et in mendaciis suis principes.

4 Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente ; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.

5 Dies regis nostri ; cœperunt principes furere a vino ; extendit manum suam cum illusoribus.

6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammæ.

7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos ; omnes reges eorum ceciderunt ; non est qui clamat in eis ad me.

8 Ephraim in populis ipse commiscebatur ; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.

9 Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit ; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.

10 Et humiliabitur superbia Israel in facie ejus ; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his.

11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor : Ægyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.

12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum ; quasi volucrem cœli detraham eos, cædam eos secundum auditionem cœtus eorum.

13 Væ eis, quoniam recesserunt a me ; vastabuntur, quia prævaricati sunt in me ; et ego redemi eos ; et ipsi locuti sunt contra me mendacia.

14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis ; super triticum et vinum ruminabant, recesserunt a me.

15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum ; et in me cogitaverunt malitiam.

16 Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus ; cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit