Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Osee


5 Audite hoc sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis auscultate ; quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.

2 Et victimas declinastis in profundum ; et ego eruditor omnium eorum.

3 Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me ; quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel.

4 Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum ; quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.

5 Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus ; et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Judas cum eis.

6 In gregibus suis, et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient ; ablatus est ab eis.

7 In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt ; nunc devorabit eos mensis cum partibus suis.

8 Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama ; ululate in Bethaven, post tergum tuum Benjamin.

9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis ; in tribubus Israel ostendi fidem.

10 Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam.

11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio ; quoniam cœpit abire post sordes.

12 Et ego quasi tinea Ephraim ; et quasi putredo domui Juda.

13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum ; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem ; et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.

14 Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda ; ego ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat.

15 Vadens revertar ad locum meum ; donec deficiatis, et quæratis faciem meam.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit