Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Osee


3 Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram ; sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.

2 Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei.

3 Et dixi ad eam : Dies multos expectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego expectabo te ;

4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim ;

5 Et post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum ; et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit