Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Numeri


36 Accesserunt autem et principes familiarum Galaad, filii Machir, filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph, locutique sunt Moysi coram principibus Israel, atque dixerunt :

2 Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad, fratris nostri, dares possessionem debitam patri ;

3 Quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur.

4 Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.

5 Respondit Moyses filiis Israel, et Domino præcipiente, ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est ;

6 Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : Nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus,

7 Ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua ;

8 Et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient, ut hæreditas permaneat in familiis,

9 Nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant

10 Ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum,

11 Et nupserunt, Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui,

12 De familia Manasse, qui fuit filius Joseph ; et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum

13 Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israel, in campestribus Moab, supra Jordanem, contra Jericho.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit