Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Numeri

(Versiculus)

25 Morabatur autem eo tempore Israel in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab ;

2 Quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt, et adoraverunt deos earum.

3 Initiatusque est Israel Beelphegor ; et iratus Dominus,

4 Ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel.

5 Dixitque Moyses ad judices Israel : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.

6 Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi.

7 Quod cum vidisset Phinees, filius Eleazari, filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis ; et arrepto pugione,

8 Ingressus est post virum Israelitem in lupanar ; et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus ; cessavitque plaga a filiis Israel,

9 Et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.

10 Dixitque Dominus ad Moysen :

11 Phinees, filius Eleazari, filii Aaron sacerdotis, avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo

12 Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fœderis mei,

13 Et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel.

14 Erat autem nomen viri israelitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri, filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis ;

15 Porro mulier madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi, filia Sur, principis nobilissimi Madianitarum.

16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

17 Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos :

18 Quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit