Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Numeri


24 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret ; sed dirigens contra desertum vultum suum,

2 Et elevans oculos, vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas ; et irruente in se spiritu Dei,

3 Assumpta parabola ait : Dixit Balaam, filius Beor ; dixit homo, cujus obturatus est oculus ;

4 Dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus :

5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob ! et tentoria tua, Israel !

6 Ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.

7 Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius.

8 Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis.

9 Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus ; qui maledixerit, in maledictione reputabitur.

10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait : Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti :

11 Revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te ; sed Dominus privavit te honore disposito.

12 Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi :

13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid, vel mali proferam ex corde meo ; sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar ?

14 Verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore.

15 Sumpta igitur parabola, rursum ait : Dixit Balaam, filius Beor ; dixit homo, cujus obturatus est oculus ;

16 Dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos :

17 Videbo eum, sed non modo ; intuebor illum, sed non prope. ORIETUR STELLA ex Jacob, et consurget virga de Israel ; et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.

18 Et erit Idumæa possessio ejus ; hæreditas Seir cedet inimicis suis ; Israel vero fortiter aget.

19 De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.

20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.

21 Vidit quoque Cinæum ; et, assumpta parabola, ait : Robustum quidem est habitaculum tuum ; sed si in petra posueris nidum tuum,

22 et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te.

23 Assumptaque parabola iterum locutus est : Heu ! quis victurus est, quando ista faciet Deus ?

24 Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.

25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum ; Balac quoque via, qua venerat, rediit.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit